Page:Opus majus (IA b24975655 0003).pdf/24
4 OPERIS MAJORIS PARS PRIMA.
sapientiae, sed ex propria praesumptione et desiderio famae,
et quam vulgus imperitum multis concessit in pernicioncin
propriam judicio Dei justo. Nam secundum scripturam
propter peccata populi multoties regnat hypocrita; de sophis-
ticis enim auctoribus multitudinis insensatae loquor, qui 2
aequivoce sunt auctores, sicut oculus lapideus aut³ depictus
nomen habet oculi, non virtutem 4.
CAPITULUM II.
Haec³ tria reprobat sacra scriptura, sancti doctores condem- nant, jus canonicum vetat 6, philosophia reprehendit ; sed prop- ter rationes prius tactas de philosophicis allegandis, et quia minus vulgatae sunt sententiae philosophorum circa haec tria, cas principaliter introducam. Simul vero omnes has tres pestes Seneca libro secundarum epistolarum prope finem uno sermone condemnat. Dicit igitur, 'Inter causas malorum nostrorum est, quod vivimus ad exempla 10, nec ratione com- ponimur, sed consuetudine adducimur¹¹; quod si pauci facerent nollemus imitari, cum plures facere coeperint, quia frequentius quam honestius id facimus, ct recti locum apud nos tenct crror, ubi publicus factus est.' Philosophus vero per totam philosophiam suam persequens auctoritatem indignam secundo Metaphysicae causas erroris humani asserit praccipuas con- suctudinem et populi testimonium. Et iterum Seneca in libro de vita beata dicit, Nemo sibi soli errat, sed alieni erroris causa et auctor est, versatque nos et praecipitat traditus per manus error, et alienis perimus exemplis. Et in secundo libro de ira, propter malitiam consuetudinis ait, Difficulter reciduntur vitia quac nobiscum creverunt. Et in libro de vitae beatitu- dine contra vulgi sententiam refert, Nulla res majoribus malis nos implicat, quam quod ad rumorem componimur, optima rati ea quae magno assensu recepta sunt, nec ad rationem sed ad similitudinem vivimus. Inde est ista tanta coacervatio aliorum
2 O., que aequivoce sunt. 5 O., Sed. 14 1 J., insensatae, V. insensata. 13 J., aut. V., et. 4 J., veritatem. G O., vetat. V. J., vitat. 7
- J., vovimus.
J. O., de. V., esse. 10 O., exemplar. 8 J. O., causas. V., casus. 12 J., quamsi. 13 J. omits 'in.' 14 J., 1 O. abducimur. ., quam quod, V., quami.